Gefunden 412 Ergebnisse für: factum
Et irritum factum est in die illa; et cognoverunt mercatores gregis, qui observabant me, quia verbum Domini est. (Prophetia Zachariae 11, 11)
Sed nunc deprecamini vultum Dei, ut misereatur vestri! De manu enim vestra factum est hoc. Num suscipiet facies vestras?, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 9)
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: (Evangelium secundum Matthaeum 1, 22)
Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius; (Evangelium secundum Matthaeum 7, 28)
Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 10)
Et factum est, cum consum masset Iesus praecipiens Duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 1)
Aliam parabolam proposuit illis dicens: “Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 24)
Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 53)
Et factum est, cum consum masset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 1)
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 8)
Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 4)
Dicit illis Iesus: “Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 42)