Gefunden 99 Ergebnisse für: filiam

  • Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iudae dicens: “Carduus Libani misit ad cedrum, quae est in Libano, dicens: “Da filiam tuam filio meo uxorem”. Transieruntque bestiae agri, quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. (Liber II Regum 14, 9)

  • Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle Benennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch. (Liber II Regum 23, 10)

  • Post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam, cum ipse esset annorum sexaginta; quae peperit ei Segub. (Liber I Paralipomenon 2, 21)

  • deditque ei filiam suam uxorem, quae peperit ei Eththei. (Liber I Paralipomenon 2, 35)

  • Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: “Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini”. (Liber II Paralipomenon 8, 11)

  • Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail filiae Eliab filii Isai, (Liber II Paralipomenon 11, 18)

  • Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith. (Liber II Paralipomenon 11, 20)

  • Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias. (Liber II Paralipomenon 11, 21)

  • At ille remisit nuntium dicens: “Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani dicens: “Da filiam tuam filio meo uxorem”. Et ecce bestiae agri, quae erant in Libano, transierunt et conculcaverunt carduum. (Liber II Paralipomenon 25, 18)

  • Multi enim in Iudaea coniurationem fecerunt cum eo, quia gener erat Secheniae filii Area, et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae. (Liber Nehemiae 6, 18)

  • Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis, nec ex te videamus filium aut filiam in perpetuum”. (Liber Thobis 3, 9)

  • In illa die contristata est animo puella et lacrimata est et ascendens in superiorem locum patris sui voluit laqueo se suspendere. Et cogitavit iterum et dixit: “Ne forte improperent patri meo et dicant: “Unicam habuisti filiam carissimam, et haec laqueo se suspendit ex malis”; et deducam senectam patris mei cum tristitia ad inferos. Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecari Dominum, ut moriar et iam improperia non audiam in vita mea”. (Liber Thobis 3, 10)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina