Gefunden 60 Ergebnisse für: fueris
Dixitque unus servorum eius: “Nequaquam, domine mi rex. Sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba, quaecumque locutus fueris in conclavi tuo”. (Liber II Regum 6, 12)
Si autem peccaverint tibi — neque enim est homo, qui non peccet — et iratus fueris eis et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam vel propinquam, (Liber II Paralipomenon 6, 36)
Dixitque Michaeas: “Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris”. (Liber II Paralipomenon 18, 24)
Dixitque Michaeas: “Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me”. Et ait: “Audite, populi omnes!”. (Liber II Paralipomenon 18, 27)
Et, si secutus fueris verba ancillae tuae, consummabis omnia in manibus tuis, quae faciet Deus tecum, et non excidet dominus meus de adinventionibus suis quoadusque vivit. (Liber Iudith 11, 6)
tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus, (Liber Iob 8, 5)
Quid prodest Omnipotenti, si iustus fueris, aut quid ei confers, si immaculatam feceris viam tuam? (Liber Iob 22, 3)
Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. (Liber Iob 22, 23)
Arripe illam, et exaltabit te, glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus. (Liber Proverbiorum 4, 8)
quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. (Liber Proverbiorum 4, 12)
Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum. (Liber Proverbiorum 9, 12)
Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur fortitudo tua. (Liber Proverbiorum 24, 10)