Gefunden 2248 Ergebnisse für: habitant in domo Domini

  • Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 7)

  • ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi. (Epistula ad Romanos 15, 6)

  • Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)

  • ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro: (Epistula I ad Corinthios 1, 2)

  • ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi; (Epistula I ad Corinthios 1, 7)

  • qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 8)

  • Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri. (Epistula I ad Corinthios 1, 9)

  • Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)

  • Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus. (Epistula I ad Corinthios 2, 16)

  • in nomine Domini nostri Iesu, congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini nostri Iesu, (Epistula I ad Corinthios 5, 4)

  • tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. (Epistula I ad Corinthios 5, 5)

  • Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! (Epistula I ad Corinthios 6, 11)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina