Gefunden 132 Ergebnisse für: hostibus Iudaeorum

  • Convocatis autem Maccabaeus sex milibus, qui cum ipso erant, rogabat ne ab hostibus perterrerentur neque metuerent inique venientium adversum se gentium multitudinem, sed fortiter contenderent, (Liber II Maccabaeorum 8, 16)

  • Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat, (Liber II Maccabaeorum 8, 34)

  • Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: “Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo”. (Liber II Maccabaeorum 9, 4)

  • Et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos. (Liber II Maccabaeorum 10, 8)

  • Digressi autem ab oratione, sumptis armis, longius de civitate processerunt et, proximi hostibus effecti, separatim steterunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 27)

  • Nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes: “Lysias populo Iudaeorum salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 16)

  • Ad gentem vero regis epistula talis erat: “Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 27)

  • Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: “Quintus Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 34)

  • Quibus autem congressis, contigit paucos ruere Iudaeorum. (Liber II Maccabaeorum 12, 34)

  • Sed rex, accepto gustu audaciae Iudaeorum, artibus loca tentavit. (Liber II Maccabaeorum 13, 18)

  • Et Bethsuris, quae erat Iudaeorum praesidium munitum, castra admovebat; sed fugabatur, impingebat, minorabatur. (Liber II Maccabaeorum 13, 19)

  • Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico exercitu; qui requisitus, comprehensus est et conclusus. (Liber II Maccabaeorum 13, 21)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina