Gefunden 122 Ergebnisse für: ideo
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, (Evangelium secundum Matthaeum 23, 34)
Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 44)
Ait illis Iesus: “Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? (Evangelium secundum Marcum 12, 24)
Quibus ille ait: “Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum”. (Evangelium secundum Lucam 4, 43)
Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. (Evangelium secundum Lucam 11, 19)
Dixitque ad discipulos suos: “Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. (Evangelium secundum Lucam 12, 22)
Et alius dixit: “Uxorem duxi et ideo non possum venire”. (Evangelium secundum Lucam 14, 20)
Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum, (Epistula ad Romanos 4, 16)
Ideo et reputatum est illi ad iustitiam. (Epistula ad Romanos 4, 22)
Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam. (Epistula ad Romanos 13, 5)
Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes. (Epistula ad Romanos 13, 6)
Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo. (Epistula I ad Corinthios 4, 17)