Gefunden 43 Ergebnisse für: impius

  • Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam. (Liber Proverbiorum 21, 29)

  • Fugit impius, nemine persequente; iustus autem quasi leo confidens. (Liber Proverbiorum 28, 1)

  • Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. (Liber Proverbiorum 28, 15)

  • Novit iustus causam pauperum, impius ignorat scientiam. (Liber Proverbiorum 29, 7)

  • Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 15)

  • Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius: (Liber Sapientiae 14, 9)

  • Dum maledicit impius adversarium, maledicit ipse animam suam. (Liber Ecclesiasticus 21, 30)

  • Propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur, quia omnis impius est et nequam, et universum os loquitur stultitiam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 9, 16)

  • Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. (Liber Isaiae 55, 7)

  • Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non commonueris eum neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 18)

  • Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, non morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 21)

  • Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur; in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 24)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina