Gefunden 16 Ergebnisse für: intellegit

  • Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum. (Liber I Paralipomenon 28, 9)

  • De mane usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt. (Liber Iob 4, 20)

  • Sive nobiles fuerint filii eius, non novit; sive ignobiles, non intellegit. (Liber Iob 14, 21)

  • Deus intellegit viam eius, et ipse novit locum illius. (Liber Iob 28, 23)

  • Profecto quis intellegit dilatationem nubium, strepitum tabernaculi eius? (Liber Iob 36, 29)

  • Errores quis intellegit? Ab occultis munda me (Liber Psalmorum 19, 13)

  • qui finxit singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum. (Liber Psalmorum 33, 15)

  • Beatus, qui intellegit de egeno; in die mala liberabit eum Dominus. (Liber Psalmorum 41, 2)

  • Si dixeris: “Nesciebamus hoc”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua? (Liber Proverbiorum 24, 12)

  • Servus verbis non potest erudiri, quia intellegit et respondere contemnit. (Liber Proverbiorum 29, 19)

  • Qui custodit praeceptum, non experietur quidquam mali; tempus et iudicium cor sapientis intellegit. (Liber Ecclesiastes 8, 5)

  • Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria. (Liber Sapientiae 9, 11)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina