Gefunden 34 Ergebnisse für: intrinsecus
paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: (Liber Genesis 6, 6)
Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus. (Liber Genesis 6, 14)
domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum (Liber Leviticus 14, 41)
Diluculo autem, cum digessisset vinum Nabal, haec indicavit ei uxor sua; et emortuum est cor eius intrinsecus, et factus est quasi lapis. (Liber I Samuelis 25, 37)
Habitavit autem David in arce et vocavit eam Civitatem David; et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. (Liber II Samuelis 5, 9)
Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulis cedrinis; a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. (Liber I Regum 6, 15)
Aedificavitque viginti cubitorum a posteriore parte templi tabulis cedrinis a pavimento usque ad superiora; et fecit ei intrinsecus Dabir, id est sancta sanctorum. (Liber I Regum 6, 16)
Et cedrus in domo intrinsecus sculptas habebat colocynthidas et calices apertos florum. Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in pariete. (Liber I Regum 6, 18)
Domum quoque operuit Salomon intrinsecus auro purissimo et posuit catenas aureas ante Dabir. (Liber I Regum 6, 21)
Et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis caelaturis; et fecit in eis cherubim et palmas et calices apertos florum intrinsecus et foras. (Liber I Regum 6, 29)
Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. (Liber I Regum 6, 30)
Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant, a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium maius. (Liber I Regum 7, 9)