Gefunden 331 Ergebnisse für: legem Moysi
Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reicias legem matris tuae; (Liber Proverbiorum 6, 20)
Serva mandata mea et vives, et legem meam quasi pupillam oculi tui. (Liber Proverbiorum 7, 2)
Qui derelinquunt legem, laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum. (Liber Proverbiorum 28, 4)
Qui custodit legem, filius sapiens est; qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum. (Liber Proverbiorum 28, 7)
Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio quoque eius erit exsecrabilis. (Liber Proverbiorum 28, 9)
Cum visio defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem, beatus est. (Liber Proverbiorum 29, 18)
quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem neque secundum voluntatem Dei ambulastis. (Liber Sapientiae 6, 4)
Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et divinitatis legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et pericula recepturos sanctos patrum iam ante decantantes laudes. (Liber Sapientiae 18, 9)
Addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 9)
Melior est homo, qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 19, 21)
Qui custodit legem, continebit sensum suum; (Liber Ecclesiasticus 21, 12)
Qui quaerit legem, replebitur ab ea; et, qui insidiose agit, scandalizabitur in ea. (Liber Ecclesiasticus 32, 19)