Gefunden 331 Ergebnisse für: legem Moysi

  • Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta, (Actus Apostolorum 24, 14)

  • Paulo rationem reddente: “Neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quidquam peccavi”. (Actus Apostolorum 25, 8)

  • Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 12)

  • Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex; (Epistula ad Romanos 2, 14)

  • et nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem, (Epistula ad Romanos 2, 18)

  • Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. (Epistula ad Romanos 2, 25)

  • Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es. (Epistula ad Romanos 2, 27)

  • quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)

  • Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei. (Epistula ad Romanos 3, 27)

  • Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus. (Epistula ad Romanos 3, 31)

  • Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei; (Epistula ad Romanos 4, 13)

  • Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, (Epistula ad Romanos 5, 13)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina