Gefunden 22 Ergebnisse für: litteras

  • Accitisque scribis regis — erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Sivan, vicesima et tertia illius die — scriptae sunt epistulae, ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos et ad satrapas procuratoresque et principes, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant, provinciae atque provinciae, populo et populo, iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis iuxta linguam et litteras suas. (Liber Esther 8, 9)

  • et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes: “Congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant, (Liber I Maccabaeorum 5, 10)

  • Et erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum dederint scienti litteras dicentes: “Lege istum”, respondebit: “Non possum, signatus est enim”. (Liber Isaiae 29, 11)

  • Et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei: “Lege”, et respondebit: “Nescio litteras”. (Liber Isaiae 29, 12)

  • In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babylonis litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset et convaluisset. (Liber Isaiae 39, 1)

  • pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma et eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, et ut docerent eos litteras et linguam Chaldaeorum. (Prophetia Danielis 1, 4)

  • Deinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?”. Qui ait: “Centum coros tritici”. Ait illi: “Accipe litteras tuas et scribe octoginta”. (Evangelium secundum Lucam 16, 7)

  • Mirabantur ergo Iudaei dicentes: “Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 15)

  • At illi dixerunt ad eum: “Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum. (Actus Apostolorum 28, 21)

  • et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. (Epistula II ad Timotheum 3, 15)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina