Gefunden 246 Ergebnisse für: locum

  • Cumque transisset universus populus et rex Iordanem, osculatus est rex Berzellai et benedixit ei; et ille reversus est in locum suum. (Liber II Samuelis 19, 40)

  • Hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum, ubi erat unicuique constitutum. (Liber I Regum 5, 8)

  • Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea; praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae”. (Liber I Regum 5, 23)

  • Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in Dabir templi, in sanctum sanctorum, subter alas cherubim; (Liber I Regum 8, 6)

  • siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae et protegebant arcam et vectes eius desuper. (Liber I Regum 8, 7)

  • Et constitui ibi locum arcae, in qua foedus est Domini, quod percussit cum patribus nostris, quando eduxit eos de terra Aegypti”. (Liber I Regum 8, 21)

  • ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixisti: “Erit nomen meum ibi”, ut exaudias orationem, qua orat te servus tuus in loco isto, (Liber I Regum 8, 29)

  • Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum, quem ego ignoro; et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniet te et interficiet me. Servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. (Liber I Regum 18, 12)

  • Iratus Naaman recedebat dicens: “Putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me. (Liber II Regum 5, 11)

  • Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum”. Qui dixit: “Ite”. (Liber II Regum 6, 2)

  • Dixit autem homo Dei: “Ubi cecidit?”. At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum et misit illuc, natavitque ferrum. (Liber II Regum 6, 6)

  • Misit rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei et de quo praemonuerat eum, et observavit se ibi non semel neque bis. (Liber II Regum 6, 10)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina