Gefunden 230 Ergebnisse für: meis
Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)
Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria. (Liber Sapientiae 9, 11)
in eo quod dicit: “Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus”; (Liber Ecclesiasticus 11, 19)
Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam; et in novissimo agnoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris. (Liber Ecclesiasticus 12, 12)
et dicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam; et in verbis meis attende in corde tuo. Edico in aequitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam eius. (Liber Ecclesiasticus 16, 25)
Fatuus dicit: “Non est mihi amicus, et non est gratia bonis meis”. (Liber Ecclesiasticus 20, 17)
Quis superponet in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae, ut ignorationibus meis non parcant mihi, et non appareant delicta mea, (Liber Ecclesiasticus 23, 2)
et dixit mihi: “In Iacob inhabita et in Israel hereditare et in electis meis mitte radices”. (Liber Ecclesiasticus 24, 13)
Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. (Liber Ecclesiasticus 24, 26)
Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? (Liber Isaiae 1, 12)
Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse, (Liber Isaiae 1, 16)
Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: “Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. (Liber Isaiae 1, 24)