Gefunden 65 Ergebnisse für: melius
Multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. (Liber Ecclesiastes 5, 4)
Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 1)
Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum hominum, et vivens hoc conferet in corde. (Liber Ecclesiastes 7, 2)
Melius est a sapiente corripi quam laetari stultorum canticis, (Liber Ecclesiastes 7, 5)
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)
Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)
ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret. (Liber Sapientiae 14, 19)
Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum. (Liber Ecclesiasticus 18, 16)
Melius lapsus in pavimento quam lapsus linguae: sic casus malorum festinanter veniet. (Liber Ecclesiasticus 20, 20)
Et agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 37)
Melius est enim, ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 22)
Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas; melius est enim mori quam indigere. (Liber Ecclesiasticus 40, 29)