Gefunden 144 Ergebnisse für: misericordiam

  • gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: “Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo”. (Epistula ad Romanos 15, 9)

  • De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. (Epistula I ad Corinthios 7, 25)

  • qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate; (Epistula I ad Timotheum 1, 13)

  • sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam. (Epistula I ad Timotheum 1, 16)

  • Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit; (Epistula II ad Timotheum 1, 16)

  • — det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die — et quanta Ephesi ministravit, melius tu nosti. (Epistula II ad Timotheum 1, 18)

  • non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, (Epistula ad Titum 3, 5)

  • adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum. (Epistula ad Hebraeos 4, 16)

  • Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio. (Epistula Iacobi 2, 13)

  • Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)

  • qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. (Epistula I Petri 2, 10)

  • ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam. (Epistula Iudae 1, 21)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina