Gefunden 122 Ergebnisse für: mortem

  • Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam virtutis relinquens. (Liber II Maccabaeorum 6, 31)

  • et, cum iam esset ad mortem, sic ait: “Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos; tibi enim resurrectio ad vitam non erit”. (Liber II Maccabaeorum 7, 14)

  • Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam”. (Liber II Maccabaeorum 7, 29)

  • Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)

  • Dans itaque procurationem Creatori mundi, exhortatus suos, ut fortiter dimicarent usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, institutionibus, circa Modin exercitum constituit. (Liber II Maccabaeorum 13, 14)

  • Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius; (Liber Proverbiorum 2, 18)

  • Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius tendunt; (Liber Proverbiorum 5, 5)

  • Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam: omnes, qui me oderunt, diligunt mortem. (Liber Proverbiorum 8, 36)

  • Firmus in iustitia praeparat vitam, et sectator malorum mortem. (Liber Proverbiorum 11, 19)

  • In semita iustitiae vita, est autem etiam iter apertum ad mortem. (Liber Proverbiorum 12, 28)

  • Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 14, 12)

  • Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 16, 25)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina