Gefunden 295 Ergebnisse für: novi caeli

  • Et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia, quae in eis sunt, quia ab aquilone venient ei praedones, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 48)

  • COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. (Lamentationes 4, 19)

  • et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis et pro vita Balthasar filii eius, ut sint dies eorum, sicuti sunt dies caeli super terram; (Liber Baruch 1, 11)

  • qui in avibus caeli ludunt, (Liber Baruch 3, 17)

  • Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes, quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae. (Liber Baruch 6, 53)

  • Et factum est in tricesimo anno, in quarto mense, in quinta men sis, cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei. (Prophetia Ezechielis 1, 1)

  • Et irruit in me spiritus Domini et dixit ad me: “Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. (Prophetia Ezechielis 11, 5)

  • Et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminum tuorum. Super faciem terrae cades; non colligeris neque congregaberis. Bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum. (Prophetia Ezechielis 29, 5)

  • Cumque extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae campi, et sub umbra illius habitabat universa multitudo gentium; (Prophetia Ezechielis 31, 6)

  • Super ruinam eius habitabunt omnia volatilia caeli, et in ramis eius erunt universae bestiae campi, (Prophetia Ezechielis 31, 13)

  • et proiciam te in terram, super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de te bestias universae terrae; (Prophetia Ezechielis 32, 4)

  • omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 8)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina