Gefunden 233 Ergebnisse für: novum caelum

  • Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. (Liber Psalmorum 139, 8)

  • Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, (Liber Psalmorum 144, 9)

  • qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum, (Liber Psalmorum 146, 6)

  • Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum. (Liber Psalmorum 147, 8)

  • laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et terram, (Liber Psalmorum 148, 13)

  • ALLELUIA. Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 149, 1)

  • dicentes: “Moriamur omnes in simplicitate nostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos”. (Liber I Maccabaeorum 2, 37)

  • Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum. (Liber I Maccabaeorum 2, 58)

  • et clamaverunt voce in caelum dicentes: “Quid faciemus istis et quo eos ducemus? (Liber I Maccabaeorum 3, 50)

  • Et nunc clamemus in caelum, si miserebitur nostri et memor erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie; (Liber I Maccabaeorum 4, 10)

  • Et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum: “Quoniam bonum, quoniam in saeculum misericordia eius”. (Liber I Maccabaeorum 4, 24)

  • et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum. (Liber I Maccabaeorum 4, 40)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina