Gefunden 55 Ergebnisse für: nuntios

  • Rursumque Iephte nuntios misit et imperavit eis, ut dicerent regi Ammon: (Liber Iudicum 11, 14)

  • misitque nuntios ad regem Edom dicens: “Dimitte, ut transeam per terram tuam”. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque et ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque Israel in Cades (Liber Iudicum 11, 17)

  • Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum, regem Hesebon, et dixit ei: “Dimitte, ut transeam per terram tuam usque ad locum meum”. (Liber Iudicum 11, 19)

  • Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iephte, quae per nuntios mandaverat. (Liber Iudicum 11, 28)

  • et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin, qui dicerent: “Quale nefas in vobis repertum est! (Liber Iudicum 20, 12)

  • Misitque coetus nuntios ad filios Beniamin, qui erant in petra Remmon, et dederunt eis pacem. (Liber Iudicum 21, 13)

  • Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes: “Reduxerunt Philisthim arcam Domini. Descendite et ducite eam sursum ad vos”. (Liber I Samuelis 6, 21)

  • Et dixerunt ad eum seniores Iabes: “Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te”. (Liber I Samuelis 11, 3)

  • Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis”. (Liber I Samuelis 16, 19)

  • Misit autem Saul nuntios, qui raperent David, et responsum est quod aegrotaret. (Liber I Samuelis 19, 14)

  • Rursumque misit Saul nuntios, ut viderent David, dicens: “Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur”. (Liber I Samuelis 19, 15)

  • Misit ergo Saul nuntios, ut raperent David. Qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuel stantem super eos, factus est in illis spiritus Dei, et vaticinari coeperunt etiam ipsi. (Liber I Samuelis 19, 20)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina