Gefunden 94 Ergebnisse für: octo

  • id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis. (Liber Numeri 35, 7)

  • Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus, (Liber Deuteronomii 2, 14)

  • Itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo (Liber Iosue 21, 41)

  • Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis. (Liber Iudicum 3, 8)

  • Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis. (Liber Iudicum 3, 14)

  • Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad; (Liber Iudicum 10, 8)

  • Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel octo annis; (Liber Iudicum 12, 14)

  • eruperunt filii Beniamin de Gabaa et occurrentes eis iterum decem et octo milia virorum educentium gladium prostraverunt. (Liber Iudicum 20, 25)

  • Fuerunt autem, qui interfecti sunt de Beniamin, decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores. (Liber Iudicum 20, 44)

  • Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi eius caligaverant, et videre non poterat. (Liber I Samuelis 4, 15)

  • David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros. (Liber I Samuelis 17, 12)

  • Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et octo milibus. (Liber II Samuelis 8, 13)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina