Gefunden 165 Ergebnisse für: patrum

  • et inhabitaverunt primum in Mesopotamia, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum praeclari. (Liber Iudith 5, 7)

  • Contestamur vobis caelum et terram et Deum eorum et Dominum patrum nostrorum, qui ulciscitur in nos secundum peccata nostra et secundum peccata patrum nostrorum, ut non faciat secundum verba haec in hac die”. (Liber Iudith 7, 28)

  • “Deus patrum nostrorum det te in gratiam et consummet cogitationes tuas in gloriam filiorum Israel et in exaltationem Ierusalem”. (Liber Iudith 10, 8)

  • Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata. (15a) Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur. (15b) Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos. (15c) Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant: (15d) “Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum, et non est alius Deus praeter te. (15e) Si enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae. (15f) Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista. (15g) Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes viae tuae iudicia. (15h) Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc. (15i) Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri”. (Liber Esther 3, 15)

  • Interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam. (Liber Iob 8, 8)

  • tamen introibit ad progeniem patrum suorum, qui in aeternum non videbunt lumen. (Liber Psalmorum 49, 20)

  • Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. (Liber Psalmorum 79, 8)

  • In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur. (Liber Psalmorum 109, 14)

  • Et respondit Matthathias et dixit magna voce: “Etsi omnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius, (Liber I Maccabaeorum 2, 19)

  • et ego et filii mei et fratres mei ibimus in testamento patrum nostrorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 20)

  • Nunc, o filii, aemulatores estote legis; et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 50)

  • Et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum. (Liber I Maccabaeorum 2, 51)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina