Gefunden 651 Ergebnisse für: propter
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 13)
Dissensio itaque facta est in turba propter eum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 43)
Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos. (Evangelium secundum Ioannem 10, 19)
Respondit eis Iesus: “Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 32)
et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 15)
Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 42)
Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)
quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 11)
Respondit Iesus et dixit: “Non propter me vox haec facta est sed propter vos. (Evangelium secundum Ioannem 12, 30)
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur; (Evangelium secundum Ioannem 12, 42)
Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite. (Evangelium secundum Ioannem 14, 11)
Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 3)