Gefunden 651 Ergebnisse für: propter

  • Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres; (Epistula ad Romanos 11, 28)

  • Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem, (Epistula ad Romanos 11, 30)

  • ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur. (Epistula ad Romanos 11, 31)

  • Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam. (Epistula ad Romanos 13, 5)

  • Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est! (Epistula ad Romanos 14, 15)

  • Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. (Epistula ad Romanos 14, 20)

  • Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriam Dei. (Epistula ad Romanos 15, 7)

  • Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum; (Epistula ad Romanos 15, 8)

  • gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: “Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo”. (Epistula ad Romanos 15, 9)

  • Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo, (Epistula ad Romanos 15, 15)

  • Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos; (Epistula ad Romanos 15, 22)

  • Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “Ne supra quae scripta sunt”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum. (Epistula I ad Corinthios 4, 6)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina