Gefunden 64 Ergebnisse für: pueri
et dixit: “Obsecro, domini mei, declinate in domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram”. Qui dixerunt: “Minime, sed in platea pernoctabimus”. (Liber Genesis 19, 2)
Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est. (Liber Genesis 21, 17)
Cui soror pueri: “Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum?”. (Liber Exodus 2, 7)
habentem paleas et pabulum pro asinis nostris et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri, qui cum servo tuo sunt; nulla re indigemus nisi hospitio”. (Liber Iudicum 19, 19)
Vide et, ubi messuerint, sequere eas; mandavi enim pueris, ut nemo tibi molestus sit; sed, si sitieris, vade ad sarcinulas et bibe de aqua, quam pueri hauserint”. (Liber Ruth 2, 9)
Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: “Ecce ibi est sagitta porro ultra te”. (Liber I Samuelis 20, 37)
Clamavitque Ionathan post tergum pueri: “Festina velociter, ne steteris”. Sustulit autem puer Ionathae sagittam et attulit ad dominum suum (Liber I Samuelis 20, 38)
Et respondens sacerdos David ait ei: “Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri maxime a mulieribus?”. (Liber I Samuelis 21, 5)
Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri isti gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus; quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David””. (Liber I Samuelis 25, 8)
Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt. (Liber I Samuelis 25, 9)
Regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba haec. (Liber I Samuelis 25, 12)
Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmel et locuti sunt ad eam dicentes: “David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem”. (Liber I Samuelis 25, 40)