Gefunden 29 Ergebnisse für: recte

  • Respondit Moyses filiis Israel et, Domino praecipiente, ait: “Recte tribus filiorum Ioseph locuta est, (Liber Numeri 36, 5)

  • Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Ierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius, (Liber Iudicum 9, 16)

  • si ergo recte et absque vitio egistis cum Ierobbaal et domo eius hodie, laetamini in Abimelech, et ille laetetur in vobis. (Liber Iudicum 9, 19)

  • interrogabant eum: “Dic ergo: Scibboleth” (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: “Sibboleth”, illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia. (Liber Iudicum 12, 6)

  • Et decem formellas casei has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et pignus ab eis referes”. (Liber I Samuelis 17, 18)

  • Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos. (Liber I Samuelis 17, 22)

  • et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus, et quomodo administraretur bellum; (Liber II Samuelis 11, 7)

  • Vade cito in occursum eius et dic ei: Rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum?”. Quae respondit: “Recte”. (Liber II Regum 4, 26)

  • Et ille ait: “Recte. Dominus meus misit me dicens: “Modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum. Da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices””. (Liber II Regum 5, 22)

  • Dixeruntque ad invicem: “Non recte facimus; haec enim dies boni nuntii est, et nos tacemus. Si noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur; venite, eamus et nuntiemus in aula regis”. (Liber II Regum 7, 9)

  • Et tu iustus es in omnibus, quae venerunt super nos, quia recte fecisti, nos autem impie egimus. (Liber Nehemiae 9, 33)

  • HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via. (Liber Psalmorum 37, 14)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina