Gefunden 13 Ergebnisse für: redemit

  • sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum, quod iuravit patribus vestris, eduxit vos in manu forti et redemit te de domo servitutis, de manu pharaonis regis Aegypti. (Liber Deuteronomii 7, 8)

  • Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 13, 6)

  • Non sunt recordati manus eius, diei, qua redemit eos de manu tribulantis. (Liber Psalmorum 78, 42)

  • Et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici. (Liber Psalmorum 106, 10)

  • Dicant, qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu adversarii (Liber Psalmorum 107, 2)

  • et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 24)

  • Propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit Abraham: “Non modo confundetur Iacob, nec modo vultus eius erubescet; (Liber Isaiae 29, 22)

  • Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus; iubilate, fundamenta terrae, resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum eius, quoniam redemit Dominus Iacob et in Israel glorificabitur. (Liber Isaiae 44, 23)

  • Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: “Redemit Dominus servum suum Iacob”. (Liber Isaiae 48, 20)

  • Gaudete et exsultate simul, deserta Ierusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Ierusalem. (Liber Isaiae 52, 9)

  • In omni tribulatione eorum non legatus neque angelus, sed ipse salvavit eos. In dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et sustulit eos et portavit eos cunctis diebus saeculi. (Liber Isaiae 63, 9)

  • Redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris. (Liber Ieremiae 31, 11)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina