Gefunden 4698 Ergebnisse für: res

  • Dixitque ad eum Deus per somnium: “Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam. (Liber Genesis 20, 6)

  • Rursusque ait: “Quid vidisti, ut hoc faceres?”. (Liber Genesis 20, 10)

  • Respondit Abraham: “Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam. (Liber Genesis 20, 11)

  • “Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”. (Liber Genesis 21, 10)

  • Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”. (Liber Genesis 21, 26)

  • Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et di xit ad eum: “Abraham”. Ille respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 22, 1)

  • dixit Isaac Abrahae patri suo: “Pater mi”. Ille respondit: “Quid vis, fili?”. “Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?”. (Liber Genesis 22, 7)

  • Et ecce angelus Domini de caelo clamavit: “Abraham, Abraham”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 22, 11)

  • Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio. (Liber Genesis 22, 13)

  • Responderunt filii Heth dicentes: (Liber Genesis 23, 5)

  • Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron Hetthaeus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: (Liber Genesis 23, 10)

  • Respondit Ephron ad Abraham dicens ei: (Liber Genesis 23, 14)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina