Gefunden 360 Ergebnisse für: respondit

  • Quibus ille respondit: “Aliter est; immunita terrae huius considerare venistis!”. (Liber Genesis 42, 12)

  • Cui respondit Ruben: “Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi; trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam”. (Liber Genesis 42, 37)

  • Respondit Iudas: “Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi dicens: "Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum". (Liber Genesis 43, 3)

  • At ille respondit: “Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo”. Eduxitque ad eos Simeon. (Liber Genesis 43, 23)

  • Respondit Ioseph: “Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum”. (Liber Genesis 44, 17)

  • Ad quae servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. (Liber Genesis 44, 27)

  • audivit eum per visionem noctis vocantem se: “Iacob, Iacob!”. Cui respondit: “Ecce adsum!”. (Liber Genesis 46, 2)

  • respondit: “Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt”. (Liber Genesis 47, 9)

  • Quibus ille respondit: “Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis”. (Liber Genesis 47, 16)

  • sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac condasque in sepulcro maiorum meorum”. Cui respondit Ioseph: “Ego faciam, quod iussisti”. (Liber Genesis 47, 30)

  • Respondit: “Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco”. “Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis!”. (Liber Genesis 48, 9)

  • Quibus ille respondit: “Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati? (Liber Genesis 50, 19)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina