Gefunden 1046 Ergebnisse für: ros
Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum. (Liber Leviticus 25, 31)
et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia. (Liber Leviticus 25, 46)
Dabo pacem in finibus vestris, dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit per terminos vestros. (Liber Leviticus 26, 6)
Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis gladio. (Liber Leviticus 26, 7)
“Praecipe filiis Israel, ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo. (Liber Numeri 5, 2)
Quod si polluta non fuerit sed munda, erit innoxia et faciet liberos”. (Liber Numeri 5, 28)
Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. (Liber Numeri 11, 9)
Et dixit Dominus ad Moysen: “Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi conventus, stabuntque ibi tecum. (Liber Numeri 11, 16)
Venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum. (Liber Numeri 11, 24)
Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum, qui parum, decem choros; et extenderunt eas per gyrum castrorum. (Liber Numeri 11, 32)
“Mitte vi ros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus ex principibus”. (Liber Numeri 13, 2)
Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina: (Liber Numeri 13, 3)