Gefunden 1180 Ergebnisse für: sem
sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, (Epistula ad Philippenses 2, 7)
humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. (Epistula ad Philippenses 2, 8)
Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; (Epistula ad Philippenses 2, 12)
Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete! (Epistula ad Philippenses 4, 4)
quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. (Epistula ad Philippenses 4, 16)
Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, (Epistula ad Colossenses 1, 3)
exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso. (Epistula ad Colossenses 2, 15)
Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. (Epistula ad Colossenses 4, 6)
Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei. (Epistula ad Colossenses 4, 12)
Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine intermissione; (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 2)
cum possemus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos; (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)
prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit autem ira Dei super illos usque in finem. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 16)