Gefunden 95 Ergebnisse für: solus
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad dissipationem, nec habui quidquam virium. (Prophetia Danielis 10, 8)
Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 23)
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 36)
“Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?”. (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. (Evangelium secundum Marcum 6, 47)
Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?”. (Evangelium secundum Lucam 5, 21)
Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: “Quem me dicunt esse turbae?”. (Evangelium secundum Lucam 9, 18)
Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant. (Evangelium secundum Lucam 9, 36)
Dixit autem ei Iesus: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. (Evangelium secundum Lucam 18, 19)
Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus?”. (Evangelium secundum Lucam 24, 18)
Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 15)
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)