Gefunden 98 Ergebnisse für: statim

  • si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae; (Liber Iob 8, 6)

  • Pulli eius lambent sanguinem; et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest”. (Liber Iob 39, 30)

  • Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis. (Liber I Maccabaeorum 10, 77)

  • Et audiens iratus est et statim, ut audivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideret arcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam festinato. (Liber I Maccabaeorum 11, 22)

  • Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad Graecam consuetudinem contribules suos transferre coepit. (Liber II Maccabaeorum 4, 10)

  • Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum rogabat, ut Oniam interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum fidem dolo dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando, quamvis esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim peremit, non veritus iustitiam. (Liber II Maccabaeorum 4, 34)

  • Etenim multo tempore non sinere eos, qui gerunt impie, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. (Liber II Maccabaeorum 6, 13)

  • Quibus statim succensis, iussit ei, qui prior illorum fuerat locutus, amputari linguam et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei praescindi, ceteris eius fratribus et matre inspicientibus. (Liber II Maccabaeorum 7, 4)

  • Qui statim assumens Nicanorem, qui fuit praepositus elephantorum, et ducem ostendens Iudaeae misit, (Liber II Maccabaeorum 14, 12)

  • Imperante autem duce, statim inde profectus congreditur eis ad castellum Dessau. (Liber II Maccabaeorum 14, 16)

  • Ne dicas amico tuo: “Vade et revertere, cras dabo tibi”, cum statim possis dare. (Liber Proverbiorum 3, 28)

  • Fatuus statim indicat iram suam, dissimulat autem iniuriam callidus. (Liber Proverbiorum 12, 16)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina