Gefunden 35 Ergebnisse für: stulti

  • Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. (Liber Proverbiorum 24, 9)

  • Amputat sibi pedes et iniuriam bibit, qui mittit verba per manum stulti. (Liber Proverbiorum 26, 6)

  • Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. (Liber Proverbiorum 27, 3)

  • Et dixi in corde meo: “Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam?”. Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)

  • Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum; siquidem futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. (Liber Ecclesiastes 2, 16)

  • Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum facere. (Liber Ecclesiastes 4, 17)

  • quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. (Liber Ecclesiastes 7, 6)

  • Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. (Liber Ecclesiastes 7, 9)

  • Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius. (Liber Ecclesiastes 10, 2)

  • Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi; homines peccatores non videbunt eam, longe enim abest a superbia et dolo. (Liber Ecclesiasticus 15, 7)

  • sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. (Liber Ecclesiasticus 19, 12)

  • sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. (23) (Liber Ecclesiasticus 22, 22)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina