Gefunden 335 Ergebnisse für: suos
Introduxitque eum in domum suam et commixtum migma asinis praebuit; ac, postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium. (Liber Iudicum 19, 21)
Cui dixit Noemi: “En reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos; vade cum ea”. (Liber Ruth 1, 15)
Videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere. (Liber Ruth 1, 18)
Et ecce, nocte iam media, expavit homo et erexit se viditque mulierem iacentem ad pedes suos. (Liber Ruth 3, 8)
Dominus conteret adversarios suos; super ipsos in caelis tonabit. Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui”. (Liber I Samuelis 2, 10)
Praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos contemnere Deum et non corripuit eos. (Liber I Samuelis 3, 13)
Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel. (Liber I Samuelis 8, 1)
Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: “Non elegit Dominus ex istis”. (Liber I Samuelis 16, 10)
Et ait Saul ad servos suos: “Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me”. (Liber I Samuelis 16, 17)
Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos. (Liber I Samuelis 17, 22)
Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde. (Liber I Samuelis 19, 1)
Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens: “Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris”, (Liber I Samuelis 19, 11)