Gefunden 922 Ergebnisse für: terrae gentes
tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. (Evangelium secundum Lucam 21, 35)
et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 24, 47)
sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae”. (Actus Apostolorum 1, 8)
Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”. (Actus Apostolorum 3, 25)
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: “Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? (Actus Apostolorum 4, 25)
Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius”. (Actus Apostolorum 4, 26)
in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli. (Actus Apostolorum 10, 12)
Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. (Actus Apostolorum 11, 1)
in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli. (Actus Apostolorum 11, 6)
et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum, (Actus Apostolorum 13, 19)
Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. (Actus Apostolorum 13, 46)
Sic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae””. (Actus Apostolorum 13, 47)