Gefunden 1075 Ergebnisse für: terram

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam in caelum, et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant”. (Liber Exodus 10, 21)

  • Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus. (Liber Exodus 12, 12)

  • Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Aegypti. (Liber Exodus 12, 13)

  • Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas; (Liber Exodus 12, 25)

  • Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Hevaei et Iebusaei, quam iuravit patribus tuis, ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle; celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. (Liber Exodus 13, 5)

  • Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, sicut iuravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam, (Liber Exodus 13, 11)

  • Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram. (Liber Exodus 16, 14)

  • Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan. (Liber Exodus 16, 35)

  • Dimisitque socerum suum, qui reversus abiit in terram suam. (Liber Exodus 18, 27)

  • Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum. (Liber Exodus 20, 11)

  • Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. (Liber Exodus 20, 12)

  • Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius. (Liber Exodus 23, 10)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina