Gefunden 1040 Ergebnisse für: uri
sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri. (Epistula ad Romanos 5, 14)
Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; (Epistula ad Romanos 8, 22)
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. (Epistula ad Romanos 12, 20)
Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos; (Epistula ad Romanos 15, 22)
Sed sicut scriptum est: “Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum”. (Epistula I ad Corinthios 2, 9)
Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus (Epistula I ad Corinthios 4, 11)
Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini? (Epistula I ad Corinthios 6, 7)
Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus! (Epistula I ad Corinthios 6, 8)
quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri. (Epistula I ad Corinthios 7, 9)
Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto. (Epistula I ad Corinthios 10, 5)
unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. (Epistula I ad Corinthios 11, 21)
Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. (Epistula I ad Corinthios 11, 34)