Gefunden 2859 Ergebnisse für: verbum Dei Israel

  • Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari? (Epistula I ad Corinthios 10, 18)

  • An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit? (Epistula I ad Corinthios 14, 36)

  • Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur. (Epistula II ad Corinthios 2, 17)

  • Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quae evacuatur, (Epistula II ad Corinthios 3, 7)

  • et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur. (Epistula II ad Corinthios 3, 13)

  • sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 4, 2)

  • quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis. (Epistula II ad Corinthios 5, 19)

  • Ecce tertio hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. (Epistula II ad Corinthios 13, 1)

  • Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. (Epistula ad Galatas 6, 6)

  • Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei. (Epistula ad Galatas 6, 16)

  • in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, (Epistula ad Ephesios 1, 13)

  • quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina