Gefunden 2859 Ergebnisse für: verbum Dei Israel

  • Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam. (Liber Exodus 12, 35)

  • Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis. (Liber Exodus 12, 37)

  • Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. (Liber Exodus 12, 40)

  • Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis. (Liber Exodus 12, 42)

  • Omnis coetus filiorum Israel faciet illud. (Liber Exodus 12, 47)

  • Feceruntque omnes filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron; (Liber Exodus 12, 50)

  • et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. (Liber Exodus 12, 51)

  • “Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia”. (Liber Exodus 13, 2)

  • sed circumduxit per viam deserti, quae est iuxta mare Rubrum. Et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. (Liber Exodus 13, 18)

  • Tulit quoque Moyses ossa Ioseph secum, eo quod adiurasset filios Israel dicens: “Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum”. (Liber Exodus 13, 19)

  • “Lo quere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon; in conspectu eius castra ponetis super mare. (Liber Exodus 14, 2)

  • Dicturusque est pharao super filiis Israel: "Errant in terra, conclusit eos desertum". (Liber Exodus 14, 3)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina