Gefunden 523 Ergebnisse für: vero

  • Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere”. (Actus Apostolorum 28, 4)

  • Et quidam credebant his, quae dicebantur, quidam vero non credebant; (Actus Apostolorum 28, 24)

  • ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, (Epistula ad Romanos 4, 5)

  • patientia autem probationem, probatio vero spem; (Epistula ad Romanos 5, 4)

  • Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam! (Epistula ad Romanos 6, 22)

  • Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus. (Epistula ad Romanos 8, 5)

  • Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. (Epistula ad Romanos 8, 10)

  • An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam? (Epistula ad Romanos 9, 21)

  • Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit. (Epistula ad Romanos 9, 31)

  • Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: “Quam speciosi pedes evangelizantium bona”. (Epistula ad Romanos 10, 15)

  • Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt, (Epistula ad Romanos 11, 7)

  • nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis, (Epistula ad Romanos 15, 23)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina