Gefunden 176 Ergebnisse für: Abraham

  • Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes: Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum. (Liber II Paralipomenon 30, 6)

  • Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram, et eduxisti eum de igne Chaldæorum, et posuisti nomen ejus Abraham : (Liber Nehemiae 9, 7)

  • Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. (Liber Thobis 7, 15)

  • Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. (Liber Iudith 8, 22)

  • Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem tuam delere. (Liber Esther 13, 15)

  • et numquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in præsentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham. (Liber Esther 14, 18)

  • Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt. (Liber Psalmorum 46, 10)

  • semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus. (Liber Psalmorum 104, 6)

  • quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac: (Liber Psalmorum 104, 9)

  • Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. (Liber Psalmorum 104, 42)

  • Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam? (Liber I Maccabaeorum 2, 52)

  • Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Judæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham. (Liber I Maccabaeorum 12, 21)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina