Gefunden 1174 Ergebnisse für: Absalom mors David bellum
Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est? (Liber I Samuelis 17, 29)
Audita sunt autem verba quæ locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. (Liber I Samuelis 17, 31)
Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es: hic autem vir bellator est ab adolescentia sua. (Liber I Samuelis 17, 33)
Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis: (Liber I Samuelis 17, 34)
Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit. (Liber I Samuelis 17, 37)
Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam æream super caput ejus, et vestivit eum lorica. (Liber I Samuelis 17, 38)
Accinctus ergo David gladio ejus super vestem suam, cœpit tentare si armatus posset incedere: non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: Non possum sic incedere, quia non usum habeo. Et deposuit ea, (Liber I Samuelis 17, 39)
Ibat autem Philisthæus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum. (Liber I Samuelis 17, 41)
Cumque inspexisset Philisthæus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu. (Liber I Samuelis 17, 42)
Et dixit Philisthæus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthæus David in diis suis: (Liber I Samuelis 17, 43)
dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ. (Liber I Samuelis 17, 44)
Dixit autem David ad Philisthæum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti (Liber I Samuelis 17, 45)