Gefunden 192 Ergebnisse für: Adversum

  • Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab: et pugnaverunt adversum eos. (Liber I Samuelis 12, 9)

  • Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. (Liber I Samuelis 12, 12)

  • Et Saul, confirmato regno super Israël, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthæos: et quocumque se verterat, superabat. (Liber I Samuelis 14, 47)

  • Erat autem bellum potens adversum Philisthæos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad prælium, sociabat eum sibi. (Liber I Samuelis 14, 52)

  • Stansque clamabat adversum phalangas Israël, et dicebat eis: Quare venistis parati ad prælium? numquid ego non sum Philisthæus, et vos servi Saul? eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen. (Liber I Samuelis 17, 8)

  • Saul autem, et illi, et omnes filii Israël, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim. (Liber I Samuelis 17, 19)

  • et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum: et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos. (Liber I Samuelis 17, 35)

  • et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus: et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum, et fundam manu tulit: et processit adversum Philisthæum. (Liber I Samuelis 17, 40)

  • Ibat autem Philisthæus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum. (Liber I Samuelis 17, 41)

  • Prævaluitque David adversum Philisthæum in funda et lapide, percussumque Philisthæum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David, (Liber I Samuelis 17, 50)

  • Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus. (Liber I Samuelis 19, 8)

  • hæc faciat Dominus Jonathæ, et hæc addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. (Liber I Samuelis 20, 13)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina