Gefunden 88 Ergebnisse für: Aliquid

  • Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? (Liber Iob 16, 3)

  • et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. (Liber Iob 32, 12)

  • Quod si post hæc verba hi aut illi addere aut demere ad hæc aliquid voluerint, facient ex proposito suo: et quæcumque addiderint, vel dempserint, rata erunt. (Liber I Maccabaeorum 8, 30)

  • et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa. (Liber I Maccabaeorum 10, 35)

  • et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum, et contradicere his quæ ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso, et vestiri purpura, et uti fibula aurea: (Liber I Maccabaeorum 14, 44)

  • qui autem fecerit extra hæc, aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit. (Liber I Maccabaeorum 14, 45)

  • Simon autem de tribu Benjamin, præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri. (Liber II Maccabaeorum 3, 4)

  • Præcepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt. (Liber II Maccabaeorum 14, 22)

  • Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. (Liber Proverbiorum 28, 24)

  • Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti ; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti. (Liber Sapientiae 11, 25)

  • Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur? (Liber Sapientiae 11, 26)

  • Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina