Gefunden 364 Ergebnisse für: Altare et tabernaculum aeris æneas

  • Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei. (Liber Genesis 35, 3)

  • Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum. (Liber Genesis 35, 7)

  • Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis. (Liber Genesis 35, 21)

  • Ædificavitque Moyses altare : et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens : (Liber Exodus 17, 15)

  • Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, (Liber Exodus 18, 7)

  • Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)

  • Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. (Liber Exodus 20, 25)

  • Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. (Liber Exodus 20, 26)

  • Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. (Liber Exodus 24, 4)

  • Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare. (Liber Exodus 24, 6)

  • Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. (Liber Exodus 26, 1)

  • Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. (Liber Exodus 26, 6)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina