Gefunden 13 Ergebnisse für: Aream

  • Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. (Liber Genesis 50, 10)

  • Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat. (Liber Ruth 3, 2)

  • Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit. (Liber Ruth 3, 3)

  • Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus. (Liber Ruth 3, 6)

  • Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam. (Liber II Samuelis 6, 6)

  • Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusæi. (Liber II Samuelis 24, 16)

  • et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et ædificem altare Domino, et cesset interfectio quæ grassatur in populo. (Liber II Samuelis 24, 21)

  • Cui respondens rex, ait: Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta: (Liber II Samuelis 24, 24)

  • Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam. (Liber I Paralipomenon 13, 9)

  • Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. (Liber I Paralipomenon 21, 15)

  • Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget? (Liber Iob 39, 12)

  • Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 12)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina