Gefunden 19 Ergebnisse für: Auferet
post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. (Liber Genesis 40, 19)
Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt: (Liber Leviticus 4, 8)
Auferet Dominus a te omnem languorem: et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. (Liber Deuteronomii 7, 15)
Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est. (Liber Iosue 23, 5)
Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit. (Liber Iosue 23, 9)
Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo. (Liber I Samuelis 8, 16)
Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. (Liber Iob 27, 19)
Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. (Liber Iob 27, 21)
Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. (Liber Iob 36, 7)
Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. (Liber Ecclesiastes 5, 14)
Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. (Liber Sapientiae 1, 5)
Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. (Liber Ecclesiasticus 31, 1)