Gefunden 74 Ergebnisse für: Bonis
Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. (Liber Psalmorum 106, 9)
Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. (Liber Psalmorum 108, 5)
benefac, Domine, bonis, et rectis corde. (Liber Psalmorum 124, 4)
Seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terræ tractabant, et juvenes induebant se gloriam, et stolas belli. (Liber I Maccabaeorum 14, 9)
et fecit deceptionem magnam in Israël, et reddidit mala pro bonis. (Liber I Maccabaeorum 16, 17)
Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)
In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. (Liber Proverbiorum 11, 10)
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. (Liber Proverbiorum 12, 14)
De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua. (Liber Proverbiorum 13, 2)
Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. (Liber Proverbiorum 17, 13)
Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. (Liber Proverbiorum 27, 9)
Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis ; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 1)