Gefunden 214 Ergebnisse für: Christi

  • et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. (Epistula ad Colossenses 3, 15)

  • Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. (Epistula ad Colossenses 3, 16)

  • Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)

  • orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), (Epistula ad Colossenses 4, 3)

  • Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. (Epistula ad Colossenses 4, 12)

  • memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 3)

  • Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)

  • et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra: (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 2)

  • ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)

  • Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)

  • Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 28)

  • in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 8)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina